- TOLETANA
- TOLETANAHispan. Toledo, nomen Familiae in Hispania illustrissimae, quam nonnulli e Graecia deducentes progeniem Palaeologorum faciunt, qui Oriente olim potiti. Auctori eius Petro Alfonsus VI Rex Toletô devictô multa praedia donâsse dicitur: quae nominis Toletani origo. ex ea Garsias Alvarez de Toledo, Alfonso Sapienti Regi Castellae fideliter inserviit: Cuius filius Garsias Alvarus, aliis Alvarus Garsias dictus et nepotes Garsias Alvarus M. Magister s: Iacobi, (pro quo Magisterio a Rege Henrico Oropesam et Valdecorneiam accepit) et Ferdin. Alvarus, a fratre Valdecorneiam successione nactus. Inde duo capitales rami: Oropesa penes Garsiae fil. Ferdinandum Alvarum remansit; qui Garsiam Alvarum genuit et Garsiam Fernandum Alvarum, Comitis de Oropesa dignitate ornatum ac reliquorum Comitum satorem: Quorum successio, ob masculorum defectum, a Beatrice March. de Xarandilla, marito Btagantino Marchion. de Frechilla allata est. Praefati vero Fernandi patruus, Didacus Lopezius de Ayala Dominos de Cebolla et Castillo de Villalva sevit. In altero ramo primario Ferdin. Alvarus Dn. de Valdicorneia, praeter Gutierium Alvarum Archiepiscopum Toletanum, genuit Fernandum Alvarum succeslorem in Valdicorneia, patrem Ferdinandi, qui primus Comes Albae sive de Alva de Tormes nominatus est. Huius filium Garsiam Alvarum Comitem de Salvatiena, Marchionem de Coria et Ducem de Alba Rex creavit: Inter cuius liberos fernandus Dominos de Villora, ex quibus dein Comites de Ayala; Garsias Dominos de Horcaiada; Petrus Dominos de Mancera dedit; sed primogenitus Fridericus Alvarus Ducale Axioma propagavit. In huius itaque liberis nova divisio orta est: cum a Garsia Alvaro primogenito reliqui Duces de Alba et Huesea descendant; ab altero, Pertro, Prorege Neapolitano et uxore Maria Osoria Pimentellia, March. de Villafranca, Marchiones reliqui, cum agnomine de Toledo Osorio deriventur: quibus titulus etiam Ducum de Fernandina et Principum de Montalvam accessit. Sed et praeter enumeratas alia linea est Dominorum de Tocenaque, in quibus obtigit Comitis de Cedillo titulus uni Antonio, sed posteri eius cum cognominibus de Luna et Ponce de Leon Dominorum appellatione fuêre contenti. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobilit. Europ. par. II. Indic. qui Parte I. Ducum de Toledo-Oropeza: Part. II. Marchionum de Toledo-Osorio et Part. III. Ducum de Alba quoque, Progenitores exhibet. Vide eundem, Arte Heraldicâ, Tom. Il.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.